monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 18
{IV} qui fruges excantassit, et alibi: qui malum carmen incantassit? Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eundem aut ampliorem apud Romanos cultum. et durat in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum, in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent.